PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 147

Facsimile

⟨III.11⟩ De vitae spacio

Inter ea, quae considerantur post partum, praecipua quaestio est de vitae spacio, ridiculum est enim pronunciare de moribus atque actionibus nati, qui non perventurus est ad annos quibus actiones illae congruunt. Sed haec doctrina non est simplex nec facilis, sed sumitur varie a stellarum dominantium praerogativis. Modus autem maxime consentaneus naturalibus rationibus est qui sumitur ex prorogatore et ex dominarore prorogatoris, ac rursus ex locis et stellis interficientibus.

⟨III.12⟩ De loco prorogatore

Primum quidem existimandum est locos prorogatores esse, in quibus est stella acceptura dominium prorogationis, horoscopum a quinque partibus supra horizontem usque ad reliquas quinque et viginti sequentes; et domum undecimam, cui nomen est bonus genius; et in dextra parte adspicit hexa