PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 148

Facsimile

gono adspectu ascendens, item medium coeli, quod quadrato adspectu ascendens intuetur; item nonam domum, cui nomen est deus; ac trigono adspectu horoscopum adspicit item occasum, qui oppositus est horoscopo. Cum autem quaerimus in his locis potentissimum, primus erit medium coeli, deinde horoscopus, postea undecima domus succedens medio coeli, deinde occasus, postea nona domus antecedens medium coeli. Nam omnia loca sub terra probabiliter reiicimus, quod ad hanc potestatem attinet nec probamus, nisi ea, quae supra terram ascenderunt atque apparent. Imo nec locum supra terram, qui non adspicit ascendens, sed ociosus dicitur assumere prodest, nec duodecimam, quae vocatur malus genius, quia stellas, quae ab horizonte processerunt, turbidas reddit et ab angulo cadit, et cum exhalent in eum ex terra vapores humidi, densi et caliginosi, propter quos nec color nec magnitudo stellarum conspici potest. Deinde vero ad prorogatorem