PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 153

Facsimile

dratus ad locum prorogatorem secundum ordinem signorum idem valet. Interdum et sexangulus interficit, adflictus a tardis ascensionibus, trigonus vero, adflictus a brevioribus ascensionibus. Et cum Luna est prorogatrix, Solis locus fit interfector. Nam occursus eorum contrarii interficiunt et convenientes servant, cum ad prorogatorem accedunt. Neque tamen semper occidunt, sed cum sunt adflicti. Impediuntur enim, cum in fines beneficarum incurrunt, aut cum benefica adspexerit quadrato adspectu aut trigono aut opposito gradu interfectorem, aut cum Iupiter vicinus est secundum ordinem signonum citra duodecim gradus, aut Venus citra octo; et cum prorogator et interfector in uno gradu sunt, sed non in eadem latitudine. Cum utrinque sunt iuvantia aut interficientia, videndum est quae pars habeat fortiores opitulatores vel numero vel potentia; numero prestat ea pars, in qua plures sensibiliter coniuncti sunt, sed viribus prae