PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 156

Facsimile

At si locus praecedens in his tribus cardinibus non extiterit, sed in spacia media inciderit, non tempora ascendentibus arcubus aut descendentibus aut coeli culmen praetereuntibus congruentia sequentem locum ad praecedentem deducent, sed diversa. Similis enim et idem locus est, qui similem et in iisdem partibus situm habet et ad horizontem et ad meridianum; hoc vero proxime accidit his, qui cadunt in unum hemicyclium, ex genere eorum, quae per communes horizontis et meridiani sectiones ducuntur, quae hemicyclia aequali inter se distantia, horae nimirum aequalis spacio dissident. Perpetuo autem ad illorum hemicycliorum quodcunque et horizontem ad meridianum, aequator eodem modo inclinatur, perinde ac si circa illas sectiones converteretur, zodiaci partes contra et mutant suam ad quodcunque hemicyclium habitudinem, et inaequalibus temporibus utrobique transeunt, eodemque modo in quemcunque partem a cardinibus prorogator distet, tempore non aequali haec praeter