PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 159

Facsimile

do principii Geminorum est septemdecim graduum, octo scrupulorum. Oriatur autem primo initium Arietis, ut coeli culmem principium Capricorni obsideat, et distet a coeli culmine principium Geminorum temporibus aequalibus centum quadraginta septem, scrupulis quadraginta octo. Quoniam igitur Arietis principium a coeli supremo fastigio sex horis inaequalibus dissidet, idcirco has si ducamus in septemdecim tempora aequinoctialis et octo scrupula, (tot enim uni horae inaequali congruunt, aestimata diei quantitate ab initio Geminorum et sumitur distantia principii Geminorum a coeli culmine) conficiemus et huius distantiae centum et duo tempora, scrupula quadraginta octo; excessus quo illa superant, haec temporum est quadraginta quinque, quibus exactis sequens locus devolvetur ad praecedentem. Tot vero sunt etiam tempora ascensionum Arietis et Tauri, posteaquam locus prorogator collocatur in horoscopo. Similiter consistat in coeli culmine principium Arietis, ut secundum primum situm a meridiano supra terram absit initiu