PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 161

Facsimile

in temporibus igitur septuaginta, scrupulis trigintasex, supra terram in occasum feretur, quibus temporibus decumbunt sub occasum Aries et Taurus, et e regione efferuntur opposita signa Librae et Scorpii. Nunc removeatur a cardinibus principium Arietis statuaturque in medio aliquo spacio, exempli gratia, distet in praecedentia a meridiano horis inaequalibus tribus, ut coeli culmen occupet Tauri pars decimaoctava, distet vero primo situ initium Geminorum a coeli fastigio in consequentia temporibus aequinoctialis tredecim. Si igitur rursus horas tres amplificaverimus septemdecim temporibus, octo scrupulis, distabit secundo positu principium Geminorum a meridiano in praecedentia temporibus quinquaginta et uno, scrupulis viginti quatuor, quibus tredecim iuncta conficiunt sexagintaquatuor tempora, vigintiquatuor scrupula. Absolverat autem cum oriretur locus prorogator quadraginta quinque tempora, cum coeli culmem adiret quinqua