PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 17

Facsimile

non propter eas causas, quas iam recensui, sed propter rei naturam et imbecillitatem humani ingenii, quod magnitudinem artis non assequitur.

Primum enim omnis doctrina de materiae qualitate ac praesertim ex multis diversisque rebus concretae, coniecturis potius quam certa scientia constat, deinde accedit et hoc quod veteres stellarum configurationes a quibus exempla iudiciorum sumimus, nunquam omnino congruunt ad positum siderum sequenti tempore. Nam magis aut minus post longa intervalla congruere possunt, prorsus autem convenire nequaquam, nunquam enim aut certe non iis spaciis, quae comprehendere homines possunt fieri poterit, ut redeat idem positus siderum et eadem terrae constitutio, nisi quis inani ostentatione iactare velit earum rerum perceptionem, quae comprehendi nunquam possunt; dissimilitudo igitur exemplorum causa est cur in praedictionibus aliquid sit errorum. Conturbantur ergo iudicia de aere hanc ipsam