PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 180

Facsimile

tis et ratiocinationis, sumuntur in singulis ex Mercurii conditione; quae vero propriae sunt moralis partis et virium inferiorum, sumuntur a luminibus crassiorum corporum, hoc est a Luna et a stellis ad eam amplificationem, coniunctione aut adspectu configuratis. Cumque magna varietas sit inclinationum et motuum animae, haec consideratio non unius est modi nec temere facienda sine discrimine, sed multis et variis coniecturis opus est. Multum enim ad animae proprietates signa conferunt, in quibus Mercurius et Luna versantur, multum et stellarum adspectus ad Solem et ad cardines et natura cuiuslibet planetae, congruens certis inclinationibus animae. Plerunque autem signa tropica faciunt ingenia magis popularia, cupida turbulentorum et civilium negociorum, gloriae cupidos, cultores numinis coelestis, ingeniosos, mobiles, diligentes in inquisitione et examinatione rerum, solertes in inventione et coniecturis et excogitandis excusationibus fatidicos.