PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 182

Facsimile

gnificant instabiles, mobiles, imbecilles, impatientes laborum, facile concipientes subitos affectus, humiles, meticulosos, ambiguos, minaces et timidos, hebetes, fatuos difficiles. Vespertinae vero stationes et positus medii infra terram, et Mercurii ac Veneris occasus, interdiu vespertini, nocte vero matutini, significant ingeniosos, prudentes, non satis memores, non laborum patientes, sed tamen scrutantes arcana, ut magica sacra, causas eorum, quae fiunt in sublimi aere, mechanica, motus et effectus siderum, praestigiatores, philosophos, augures, somniorum interpretes et similes. Cum autem sunt in propriis aut familiaribus locis et dignitatibus planetae gubernantes animi inclinationes, ut supra distribuimus, qualitates faciunt excitatas, non impeditas, spontaneas et efficaces, ac praecipue cum iidem duos modos obtinent, et Mercurium foeliciter adspiciunt et Luna recte adplicata est. Cum vero non sunt in familiaribus locis, qualitates fiunt ob