PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 200

Facsimile

Martem habent in cardine dominantem in hoc positu. Furiosi vero fiunt, cum econtra Saturnus noctu, Mars interdiu dominatur, maxime in Cancro, Virgine et Piscibus. Vexantur daemoniis et sunt nimis humido cerebro, quibus maleficae adspiciunt Lunam, Saturnus discedentem a radiis Solis, Mars vero oppositam Soli, maxime in Sagittario et Piscibus. Cum autem solae sunt maleficae eo modo, ut dixi, ac dominantur, efficiunt insanabiles morbos, latentes tamen et non prodigii similes in parte animae rationalis. Si vero beneficae Iupiter aut Venus familiaritate aliqua illas adspicient et maleficae fuerint in occidente et beneficae in oriente, sanabiles morbos faciunt nec similes prodigiis; curabuntur autem medicando, cum favet Iupiter, aut subducendo aut ope medicamenti; sin autem Venus opitulatur sanat oraculis et divina ope.