PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 201

Facsimile

Cum autem maleficae erunt in oriente, beneficae vero in occidente, morbi sunt insanabiles et passim celebrati et manifesti et in comitiali erit assuiditas et famae late vagantis celebritas et letale periculum; in furore vero et mentis consternatione non poterunt coherceri et familiares alienabunt, nudabunt copora et dicent execrationes et alia huiusmodi; cum autem a daemonibus vexabuntur aut humorum conturbationes erunt, fient afflatus, arcanarum rerum enunciationes, convicia et alia, quae pro prodigiis habentur. In singulis vero locorum continentium figura multum adfert momenti, nam Solis et Martis loca ad insaniam maxime conferunt, Iovis et Mercurii ad comitialem, Veneris ad afflatus et vaticinia, Saturnus et Luna ad humorum conturbationes et daemonum vexationes. Ac in rationali anima et parte actrice morbi accidunt fere iuxta has species, quas recensui et tali stellarum positu.