PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 208

Facsimile

cardines tenent lumina, nec alterum est in signo masculo, neque cingitur a beneficis. Universalis igitur consideratio hoc modo indicat tum eximiam praestantiam dignitatis, tum valde humile vitae genus; sed medii flatus, qui sunt multiplices, coniectura aestimandi sunt ex speciali luminum et stipatorum varietate, et a stipatorum dominio. Nam cum benefici superant et qualitates congruunt, plus autoritatis habent et minus offensionum adferunt; econtra vero contrarii et malefici positus, adversantur et augent pericula. Qualitas vero dignitatis sumitur a proprietate stipatorum; Saturnus propter haereditates et pecuniam auget autoritatem; Iupiter et Venus cum favore, donis, honoribus, augent animi magnificentiam; Mars dignitatem significat ducendis exercitibus aut victoriis aut terrore subditorum; Mercurius prudentia, doctrina, procuratione oeconomica acquirit dignitatem.