PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 209

Facsimile

⟨IV.4⟩ De magisterio

Magisterii dominus sumitur ex duobus modis, a Sole, et signo medii coeli. Consideranda est enim stella, quae proxime ante Solem mane oritur, et stella medii coeli, si Lunam adspexerit; ac si uni planetae utrunque accidet, ut Solem praecedat et teneat culmen, hic erit actionum et artium magister. Sic quando alteri planetae neutrum horum accidet, anteferendus est alter, cui alterum accidit. Sin autem inter duos alter a Sole digressus prius oritur et alter tenet culmem et Lunam fausto adspectu intuetur, uterque adsumendus est. Sed partes potiores tribuendae sunt isti, qui plures habet calculos ad dominii attributionem, iuxta praerogativas supra expositas. Sin autem nullus planeta praecedit et nullus est in culmine, dominum accipe medii coeli ad quaerendas artes pro tempore nati, sed hi plerunque sunt inefficaces. Magisterii dominus igitur sic diiu