PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 20

Facsimile

⟨I.3⟩ Quod sit utilis doctrina de effectibus coelestibus

Supra breviter exposui possibilem esse praedictionem ex astrorum motibus ac natura sumptam, et quod ad accidentia aeris ac ad eas hominum dispositiones pertineat, quae ab aere oriuntur, quae sunt primordia facultatum et actionum corporis et animi, et certis temporum momentis venientes adfectus aut morbi et longaevitas ac vitae brevitas, et alia quaedam externa adiumenta aut detrimenta praecipua naturali ordine nascentibus copulata, ut cum corpore res familiaris et convictus, cum anima honores et dignitas et horum mutationes pro tempore. Nunc de utilitate ut propositum fuit dicemus, sed prius constituendum est quid utile velimus intelligi et ad quem finem referri.

Si enim animi bona spectabimus, quid erit optabilius ad tranquillitatem, gaudium et oblectationem, multarum rerum humanarum et divinarum conside