PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 213

Facsimile

nentes, fanatici, versantes in locis ubi fiunt sacra, lamentationes, lacerationes corporum; sin autem a Iove adiuvantur, erunt sacrificuli, aruspices, sacrorum baiuli, mulieribus praefecti, nuptiarum conciliatores et inde victitantes, fruentes voluptatibus, sine metu ullius periculi. Signorum autem proprietas, in quibus sunt planetae magisterii datores, ad varietatem artium conducit. Signa, quorum figurae sunt humanae, conducunt ad scientias et ad artes, ad usum humanum accommodatas; quadrupedum figurae conducunt ad metallica, ad negociationes, aedificationes et fabricationes; aequinoctialia et solstitialia, ad commutationes, interpretationes, geometriam, agriculturam et caeremonias; terrestria vero et aquatica conducunt ad tractandas res nascentes in aquis, item ad herbas et naves fabricandas, item ad sepulturas, ad condimenta, salsamenta vel herbas condiendas. Si vero Luna adspicit datores magi