PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 219

Facsimile

diis. Porro si lumina ex convenientibus locis sociata benefici quoque aliquo foverint aspectu, totam vitae in coniugio consuetudinem suavem, plenam mutuae et perpetuae benevolentiae et utrisque commodatam efficient et conservabunt; malefici contra, et discordias serent contententionesque et inverecundam vitae consuetudinem, atque utrisque noxiam et damnosam reddent. Eadem ratione, si luminibus collocatis in statu inconvenienti, benefici consenserint aliquo suffragio non prorsus vitae consuetudinem dirimunt, sed sanant offensas alienatosque reconciliant, et ad pristinam consuetudinem reducunt tuenturque mutuum inter eos amorem et benevolentiam; malefici vero divellunt coniugium, et fere cum violentia aliqua aut infamia. Mercurius solus illis adiunctus, notoriam atque in ore vulgi versantem ignominiae labem aspergit et actionibus iudiciariis implicat; idem cum assidente sibi Venere, adulterii aut veneficii criminibus vel aliis huiusmodi notat. Reliquas coniugiorum differentias