PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 225

Facsimile

rum, ad alias irritandas proclives fore demonstrant. Saturnus his ita dispositis planetis connexus, si fuerit et ipse effoeminatus, foedae libidinis autor est, si orientalis extiterit et masculinus, vituperia conciliat ob rem veneream et infamat insigniter; Iupiter contra moderatur talia et componit; Mercurius publicat ac pervulgat atque invisa reddit.

⟨IV.6⟩ De liberis

Postquam quae de coniugio considenranda sunt, edocuimus restat ut de liberis disseramus. De his consulendi sunt et pensitandi planetae in coeli culmine vel succedente, (cui boni daemonis appellatio tributa est), consistentes hisve configurati, si tales nulli reperientur, illi, qui opposita loca obsident vel intuentur, expendendi erunt; censentur autem largiri prolem Luna, Iupiter et Venus, contra negare, auferre vel minuere Sol, Mars et Saturnus. Mercurius prout his, illisve se corpore vel aspectu insinuat, sic effectu