PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 230

Facsimile

fortunae congruit, erit amicitia contracta utilitatis causa; cum vero ascendens congruit, erit amicitia voluptati causa contracta. Conferendae autem sunt geneses ad videndum in utra sint exaltati planetae et in utra alii alios intueantur. In qua igitur erit exaltatio, aut si idem signum proxime erit succedens, id amicitiam vel inimicitiam maxime reget; ubi autem alii alios feliciter adspiciunt, ad beneficentiam amicitia erit utilior et ad corrigendas simultates accommodatior. In subitis vero familiaritatibus et discordiis, motus planetarum in utraque genesi considerandi sunt, hoc est quando prorogator temporis in una venit ad prorogatorem temporis in altera. Ita enim fiunt breves amicitiae et durantes exiguo tempore usque ad dissolutionem, diutius vero durant si accedat aliquis planeta succedens. Cum igitur Saturnus et Iupiter ita congruent, ut alter ad alterius loca perveniat, faciunt amicitias aut civilis con