PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 231

Facsimile

silii societate aut propter agriculturam aut haereditatem; Saturnus et Mars significant pugnas et insidias consulto instructas; Saturnus et Venus coniunctionem propter cognatas personas, sed quae cito frigescit; Saturnus et Mercurius cognationes, familiaritates, societatem commerciorum, contractuum et sacrorum efficit. Iupiter et Mars sodalitia per magistratus aut alias gubernationes; Iupiter et Venus amicitias per publicas personas, quae sacrificiis aut vaticiniis occupatae sunt; Iupiter et Mercurius conversationes propter studia doctrinae et artium. Mars et Venus faciunt conversationes per amores, adulteria et scortationes, quae tamen et periculosae sunt et non diu sunt laetae; Mars et Mercurius inimicitias, infamias et rixas significant, literis mandatas et veneficia. Venus et Mercurius significant familiaritates ex artibus, stu