PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 238

Facsimile

signes, quando aut ambae maleficae dominantur loco interfectori, seu coniuncti seu ex quadrato se adspicientes aut oppositi secundum longitudinem, aut cum alteruter vel ambo Solem aut Lunam adfligunt. Genus enim mortis horum coniunctio, sed claritatem et magnitudinem lumina significant, praeterea qualitas iudicanda est ex aliarum stellarum adplicatione, et ex signis in quibus sunt maleficae. Saturnus enim aut quadrato adspectu aut ex opposito adspiciens Solem, vitae minitans in signis fixis, necat per praehensiones turbae aut per anginas aut strangulationem, idem minatur Saturnus occidens sequente Luna; et cum est in signis ferinis, significat lacerationem a bestiis, et cum Iupiter adflictus adspicit Saturnum, natus obiicietur bestiis in publico coetu aut spectaculo; cum vero oppositus est Saturnus alteri luminum ascendenti in horoscopo, significat mortem in carcere. Cum Mercurium adspicit Saturnus,