PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 23

Facsimile

peramentum, ab exigua et imbecilli coeli actione orta. Hoc discrimine animadverso, perspicuum est eventus seu communes seu particulares, quia coelo tantum oriuntur cui nulla vis obsistere potest, quodque vim maiorem habet quolibet contra nitente necessario accidere.

Alii vero eventus, qui non a solo motu coeli oriuntur, si accedant opposita remedia facile mutantur; si vero non adhibeantur remedia eventus sequentur primas causas, idque fit inscientia hominum non propter fatalem necessitatem. Idem accidit in omnibus, quae habent causas naturales et principia. Nam et lapides et plantae et animantia et vulnera et morbi et aegritudines, partim necessarias habent effectiones, partim impediri oppositis remediis possunt.

Sic igitur existimandum est naturae studiosos praedicere eventus qui accidunt hominibus tali doctrina, non inani aliqua opinione; quorum igitur eventuum multae et magnae causae sunt, hi sunt inevitabi