PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 248

Facsimile

ter, et simul adsumantur planetae ut sint dispositores, qui sunt in suis finibus. Cum autem prorogatio sumitur ab horoscopo, dentur anni gradibus longitudinis aequales ascensionibus cuiusque climatis; sin autem sumitur prorogatio a medio coeli, dentur anni aequales ascensionibus medii coeli; ac usque ad cardinem, simili modo dentur anni aequales pro proportione collati ad ascensiones aut descensiones aut transitum in medio coeli, sicut et supra dictum est de vitae temporibus.

Constituemus ergo praecipuos ac universales temporum datores, hoc modo, quem recensui; annos vero constituemus hoc modo, computantes secundum signorum successionem a loco prorogatore, numerum annorum nati et singulis gradibus annum tribuentes, ac sumentes postremum tamquam dispositorem. Sic et de mensibus faciemus, computantes numerum mensium a nativitate, a loco qui dominatur ei anno quem computas, ac tribuemus singulis signis dies vigintiocto; itemque dies post nata