PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 250

Facsimile

futura sint accidentia vel adversa deprehendetur ex proprietate naturali et acquisita, benefica vel malefica arbitrorum temporis, itemque ex eorundem a principio cum locis, quae obsederunt, convenientia aut discrepantia. Quo tempore se decretorum vis praecipue ostensura sit, cognoscetur ex configuratione signorum annuorum et menstruorum ad illa loca, quae earum effectionum causae sunt, itemque ex habitudine ad annua et menstrua signa illorum locorum, per quae planetae transitus faciunt, et ex quibus Sol Lunaque eadem intuentur. Si enim fuerit a principio in genitura horum cum locis quos afficiunt congruentia, et accesserit postea in transitu conveniens ad eadem configuratio, pro re nata bonum, si contraria illis, imbecillia omnia. At si convenientia nulla sit, sique diversitas conditionis simul incidat aut in transitu oppositis quadratisve radiis loca illa infestent planetae, malum adferunt, idque in reliquis configurationibus fieri non solet. Cum iidem domini extiterint et tem