PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 31

Facsimile

⟨I.5⟩ De masculinis et femineis stellis

Rursus cum duo primarii sexus sint, masculinus et femineus, vis stellarum, quas supra recensui, humidior congruit ad femineam naturam, nam feminea universaliter humidiora sunt, calidior vero congruit ad masculinum sexum, quare convenienter Luna et Venus dicuntur esse femineae stellae, quia humiditas in eis abundat; Sol autem et Saturnus et Iuppiter et Mars masculi, Mercurius vero particeps est utriusque naturae, cum pariter et siccitates et humilitates efficiat.

Dicuntur autem stellae et vim masculam et femineam recipere a positu, quem habent ad Solem: masculi enim sunt planetae cum sunt Eoi ac Solem antecedunt, econtra vero foeminei cum sunt vespertini et sequentes Solem.

Deinde et pro positu ad horizontem differunt, masculi sunt velut orientales in quadrante ab ortu ad medium coeli et ab occasu ad imum coeli, in