PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 44

Facsimile

ditates, calores, siccitates et frigiditates vehementiores et firmiores in corporibus nostris efficiantur; non quod tunc aeris status sua natura sit simplicior, sed quia vires qualitatum mora facilius sentiuntur, postquam aliquandiu in istis temporibus versati sumus. Bicorporea et mediocria sunt, quae post firma numerantur, Gemini, Virgo, Sagittarius, Pisces, quia enim inter firma, tropica et aequinoctialia interiecta sunt, initio et fine similes cum illis naturas habent.

⟨I.11⟩ De masculinis et femineis signis

Praeterea sex signa attribuerunt masculae naturae et diurnae, totidemque femineae et nocturnae. Ordo autem traditur continuus, ut diei nox adiuncta est et copulatio necessaria est maris et feminae. Si igitur sumatur initium ab Ariete, propter causas quas diximus, sicut et masculus dominator ac prior est, quia activum semper prius est passivo, Aries et Libra erunt mascu