PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 57

Facsimile

buunt in Capricorno, ac non Veneri potius? Denique si altitudines repiciunt, cur Marti in Cancro priores tribuunt ac non potius Iovi? Praeterea si inde sumunt fines quia in aliquo signo plures causae concurrunt, cur Mercurio tribuunt priores in Aquario, cum ibi nihil iuris nisi propter trigonum habeat? Saturnus vero praesit tanquam domicilio et trigono. Cur item Mercurio primi fines attributi sunt in Capricorno, cum ei non praesit ullo modo? Ut huiusmodi inconvenientia etiam in reliqua serie animadverti potest. Deinde numerus finium inconcinne traditur. Aiunt enim singulos planetas tot habere fines in signis, quot sunt eius anni maiores, id vero nullam habet propriam ac probabilem rationem. Quin etiam, si huic collectioni numerorum credamus, sicut asseveratur ab Aegyptiis, fieri tamen potest ut varie mutato numero in signis, reperiatur idem numerus. Quod vero aliqui coniecturas fucatas adferunt, prorsus fallunt cum contendunt tempora ascensionum configurata