PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 58

Facsimile

planetis efficere hunc numerum finium. Primum enim sequuntur vulgares traditiones de planis ascensionum eminentiis, non habita ratione diversarum elevationum poli, procul igitur a veritate aberrant; volunt enim in linea aequinoctiali, quae transit per inferiorem Aegyptum, cum Virgine et Libra ascendere tempora triginta octo et trientem, cum Leone et Scorpio tempora triginta quinque, cum demonstratio linearis ostendat cum his ascendere plus temporum, cum Virgine vero et Libra minus. Praeterea qui hanc rationem constituere conati sunt, ne sic quidem retinent finium numerum ab aliis traditum etsi saepe mentiri coguntur et interdum portiones portionum adhibent, ut concinnitatem quam volebant tueantur, quae et ipsa a vera ratione aberrat. Ordo autem finium, ut a multis traditur, et cui propter antiquitatem fides habetur, hic adscriptus est.