PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 62

Facsimile

manserat incorrupta, me adiuvabat. Sed coniectura illorum tota se ita habet: in ordine signorum accipiuntur altitudines, trianguli et domicilia, quorum si qua stella duas habet praerogativas in eodem signo, huic praecipuus locus tribuitur, etiamsi malefica fuerit. Ubi autem tales praerogativae non reperiuntur, maleficae in extremum locum transferuntur; altitudinum vero domini primum locum obtinent, hos sequuntur domini triangulorum, deinde domiciliorum domini secundum signorum seriem; sed ita ut stella, quae habet duas praerogativas praecedat in eodem signo eam, quae unam habet praerogativam. Cancer vero et Leo cum sint domicilia Solis et Lunae attribuuntur maleficis, quae in eis potentiores sunt, quia lumina non habent fines; in Cancro quidem fines habet Mars, in Leone vero Saturnus, in quibus ordo eis conveniens servatur. Numerus autem graduum ita traditur, ubi non invenitur stella, duas habens praerogativas, vel in eodem si