PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 67

Facsimile

telligitur et in corporeis congressibus et in configurationibus. Nisi quod in corporeis congressibus etiam latitudines notari convenit, non enim admittimus nisi eos congressus, qui fiunt per mediam lineam. Quod in configurationibus observare supervacuum est, cum radii ad terram vel ad centrum tendentes, ibi concurrant undecunque missi sunt.

⟨I.23⟩ Epilogus

Ex his omnibus perspicuum est vires stellarum sumendas esse cum a propria qualitate, tum a signis, tum a positu ad Solem, tum a cardinibus, eo modo ut dixi. Sed vires assumunt si sint orientales seu directi tunc enim validiores sunt, quam cum sunt occidentales et retrogradi tunc enim languidiorem vim habent. Deinde pro positu ad horizontem, nam in medio coeli, aut loco succedente efficaciores sunt, postea vero magna est efficacia cum sunt in horizonte aut succedente loco, plurimum vero valent in finitione orientali, minus autem in imo coeli aut alio loco aspiciente eum. Sed cum