PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 72

Facsimile

ritiores sunt, quia verticale punctum eorum propius est zodiaco et planetis. Quibus quasi familiariores habent et ipsi sagaciores animas in investigatione naturae et in disciplinis percipiendis maiorem celeritatem. Praeterea homines in oriente degentes magis masculos animos et firmiores habent, minus sunt occultatores. Nam oriens naturae solaris est, quare ea terrae pars diurna, virilis et dextra existimanda est, ut in animantibus dextra calidiora et firmiora sunt.

Ad occidentem vero degentes effoeminatiores sunt et molliores et occultatores, nam haec pars Lunae attribuitur, quia Luna post coniunctionem semper primum ab occasu conspiciendam se praebet, ideo nocturna est et sinistra, tanquam orienti opposita.

⟨II.3⟩ Quomodo regiones ad trigonos et stellas congruant

Congruunt autem in singulis terrae tractibus propriae humorum qualita