PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 77

Facsimile

tis, cupidae libertatis, armorum et bellorum studiosae, patientes laboris, amantes dominationem et mundiciem, magnitudine animorum praestantes. Quia vero Iupiter et Mars habent se tanquam vespertini et quia triangulus eorum priore parte masculus est, posteriore femineus, mulierum amoribus minus tenentur, et pravi sunt ad libidines alias, interim tamen retinent fortitudinem, communicationem, fidem, amorem erga suos et beneficentiam. Magis autem naturam Arietis et Martis referunt, Britannia, Belgicum, Germania, Bastarnia; quare in his regionibus magna ex parte homines sunt magis feri et truces. Italia, Apulia, Gallia Togata, Sicilia, Leonem et Solem magis referunt; ideo dominationis cupidi sunt, benefici et magis amantes communicationis. Tyrrheni vero et Celtae et Hispani, Sagittarium et Iovem, quare mundiciei amantes sunt. Reliqua loca huius quadrantis, vergentia in medium totius terrae, Thracia, Macedonia, Illyricum, Graecia, Achaia,