PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 93

Facsimile

co ubi fuit eclipsis aut in aspicientibus eum locum, et ab aliis stellis una orientibus, quae significant effectiones, cum aut in ortu aut in occasu aut in stationibus aut in ortu vespertino signa adspiciunt in quibus fuit defectus. Nam ortus et stationes faciunt incrementa eventuum, in occasu vero et occultatione sub radiis et ortu vespertino remissiones fiunt eventuum.

⟨II.7⟩ De genere eventuum

Tertium caput est unde sciatur quales futuri sint eventus. Id ex qualitatibus et figuris eorum signorum sumitur, in quibus fuerunt luminum defectus et locis stellarum dominantium erraticarum et fixarum et signo ipso in quo fuit defectus et signo quod est in cardine. Dominatio autem stellarum errantium ita sumetur: nam qui planeta pluribus modis congruet ad utrunque locum defectus et ad cardinem qui sequitur