PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 95

Facsimile

tes, unde genus eventuum iudicari poterit. Nam quae habent humanam figuram in zodiaco significant hominibus. Terrestria vero significant iis, quorum figurae signis similes sunt, serpentes mala significant ex anguibus et ferae mala ex feris, bestiae mansuetae significant damna ex domesticis et mansuetis et ad utilitates vitae adcommodatis, ut singularum figurarum fert ratio, equorum, boum, et aliarum. Et figurae septentrionales terrenae, subitos terraemotus, meridianae magnos et inexpectatos imbres.

Cum locus figurae pennigerae dominatur, ut Virgo, Sagittarius, Gallina, damna volucrum significantur, earum praecipue, quarum in humano victu usus est; si vero natantium figurae dominantur, eventus erunt in aquaticis et piscibus. Seu marinae ut Cancer, Capricornus, Delphinus, tunc enim marinis significatur et navigationibus; seu fluviatiles, ut Aquarius, Pisces, tunc enim fluviatilibus et fontanis significatur, Argo utrisque significat. Et in tropicis et aequinoctialibus stel