PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 99

Facsimile

luctus, pavores, interitus, maxime senum efficit. Bestiarum vero, quae sunt utiles hominibus, penuriam efficit et eas, quae reliquae sunt, morbis adfligit, adeo ut contagium ad homines perveniat, qui iis utuntur. In aere frigus horrendum excitat, glaciosum, nebulosum et pestilens, aeris turbationes, densas nubes, caligines, copiosas nives non utiles sed damnosas et unde serpentes nocituri hominibus nascuntur. In fluviis et mari, communiter saevas tempestates, et naufragia, difficiles cursus, penuriam et interitum piscium; ac in mari peculiariter recessus aquae, destituentis alveum et refluxus, in fluviis vero exundationes et aquarum corruptionem. In terra, fructuum caritatem, penuriam et vastitatem, maxime necessariorum ad victum, seu per erucas et locustas, seu per diluvia et imbres, seu per grandines, eo usque ut homines fame et similibus malis pereant. Iupiter cum solus dominatur generaliter incrementa efficit, cumque eventus ad homines pertinent, gloriam, fer