PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Antonius Gogava)

Leuven, Petrus Phalesius & Martinus Rotarius, 1548 · B3r

Facsimile

edicto proposito singilatim, ut nulla alia vis obsistere quin ita illa grassentur valeat. Nam ipse quidem coelestium corporum motus sempiternus est et procedit divino et invariabili ordine et lege, inferiora autem mutationibus subiiciuntur de superioribus quidem et primis causis, sed accidit hoc illis per consequentiam legis et ordinis naturalis et variabilis. Praeterea sunt quae hominibus accidunt circunstantia aliqua generali, non autem ex uniuscuiusque naturali et propria constitutione, ut si qua ingenti et valida aeris conversione totae gentes intereant sicut fit in ardoribus, pestilentia, diluvionibus, cum semper minor causa maiori succumbat. Alia autem eveniunt singulorum peculiari et naturali constitutione, per exiguas et faciles aeris contrarias affectiones. Quibus hoc modo diserte cognitis perspicuum fit, quod quaecumque a prima causa vel in universum vel singilatim moveantur, haec invariabili modo procedere cum illa insuperabilis sit et omni contra nitente vi praestantior. Quae autem aliter se habeant, eorum quibus contrariae affectiones contigerint facilem esse conversionem; quibus vero defuerint illa primas causas sequi, hoc vero fit in scientia hominum non illarum necessitate et potentia. Quod ipsum animadvertere est similiter geri in omnibus, quibus naturalia sunt principia. Nam et saxa et germina et animantes, atque insuper etiam vulnera et morbi et aegritudines, partim necessarias affectiones; partim ex eo, quod contrariam habet effectionem dependent. Atque ita existimari par est naturae studiosos praedicere hac scientia eventuras res hominibus non inanitatem quandam opinionum ingredientes; quae enim habent multas et ingentes effectionum vires, evitari non possunt, cum alia quibus illud non accidit facile conversiones admittant. Hoc modo et medici, si qui in notandis morbis exercitati sunt, plane praevident qui letales sint quive curabiles. De his igitur quae mutationibus obnoxia sunt ita audiemus disserentem genethliacum, ut si verbi causa, talem orationem habeat quoniam talis est de qua loquor constitutio, fiet si proprietates aeris tali modo convertantur, magis quidem aut minus ad subiectas congruentias, ut illinc talis quispiam morbus existat. Eodem modo et medici praedicunt de ulceribus, quae vel ut serpant vel ut putrescant, futurum pronunciant; similiter et de me