PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Antonius Gogava)

Leuven, Petrus Phalesius & Martinus Rotarius, 1548 · C1r

Facsimile

est inflata, quasi celeritudine comitatus solaris.

Quae cum ita sese habeant, cumque quatuor sint humores seu primae naturae duae foecundae et vivificae, nempe calidi et humidi, ex his enim omnia et coalescunt et roborantur; itemque duae exitiales et detrimentosae, aridi et frigidi, unde rursum dissipantur et debilitantur omnia; tradidere similiter veteres et stellas beneficas esse, Iovem, Venerem et Lunam eo quod temperatae naturae sint et in qua plurimum insit calidi et humidi. Stellam vero Saturni et Martis maleficas quod contrariae sint naturae et effectus, alteram enim frigidissimam, alteram ferventissimam esse voluerunt; in medio reliquerunt Solem et stellam Mercurii ut participes utriusque naturae, suosque effectus accomodantes illarum stellarum ad quas accesserint proprietatibus.

⟨I.5⟩ De stellis masculinis et foemininis

Rursus cum primarii sexus duo sint, masculinus et foemininus, conferenda ex supradictis naturis humiditas ad foemininum, quod illa in hoc sexu abundet, reliquae vero ad masculinum apponentur, proinde convenienter traditur Veneris stella et Luna foeminini sexus propterea quod in illorum naturis humiditas excellat, Sol vero stellaque Saturni et Iovis et Martis masculini. At Mercurii stella utriusque particeps, cum ex pari siccae et humidae constitutionis effectrix sit. Caeterum ipsae etiam stellae masculas foemininasque vires suscipere dicuntur pro eo atque erga Solem sese habuerint: ac masculescere quidem matutinas et antecedentes, vespertinas et sequentes effoeminari. Similiter pro eo atque habuerint sese erga horizonta, nam ab oriente usque ad medium coeli nec non et ab occasu usque ad imum coeli masculescere tanquam orientales, in reliquis autem duabus portionibus tanquam occidentales effoeminari.