PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Antonius Gogava)

Leuven, Petrus Phalesius & Martinus Rotarius, 1548 · C3v

Facsimile

diffunditur. At aestas calidior est propterea quod tum Sol proxime verticalem nobis punctum fertur. Autumni vero propria siccitas est humiditatem tum praeterito aestu reprimente. Hyems autem tota est frigida, quod Sol tum longissime distet a verticali nobis loco. Sed cum signiferi nullum sit initium ex ipsius quidem ut circuli natura, praetulere tamen aliis principiumque fecerunt Arietis, locum tribuentes ut inanimante primas humido quo ver excellit atque ordine reliqua tempora annumerantes, omnia enim animalia prima in aetate humido abundant et mollia teneraque sunt, sicut illa tempestas sentitur. Proxima vero aetas ut aestas fervet. Tertia tanquam deflorescens et proprior interitui arida est autumnoque assimilis. Ultima, in qua animantis est corruptio, ita ut hyems prorsus est frigida. Ad hoc exemplum quatuor anguli horizontis, ex quibus nascuntur totas illas partes occupantes venti, etiam distribuuntur. Orientalis enim ariditatis plurmimum habet, quod cum ibi Sol est, tum per noctem excitata humiditas desiccari incipiat; hinc igitur venti spirant aridi et desiccantes auras, qui fere subsolani vocantur. At plaga meridionalis et calidissima ipsa est, propter flammationes Solis in coeli medio, quod ut nostrarum terrarum situs est ad meridiem maxime declinat; huius venti nominantur communiter noti, suntque calidi et rarifici. Caeterum locus occiduus, quod ad illum cum Sol pervenit, tum primum humiditas per diem exhausta diffundi incipiat et humectus ipse est, et qui inde exeunt venti quos nominant Favonios, teneri sunt et madidi.

Verum septentrio totus frigidus est, propterea quod pro situ nostrae terrae longissime absit a calore cursus Solis per coeli medium quique inde spirant venti, communi appellatione dicti Aquilones, frigidi sunt et congelatores. Utilis est harum rerum notitia ad iudicia singularum commistionum.

Patet enim quod de talibus constitutionibus, horarum, aetatum, angulorum, ipsa etiam stellarum efficientia variet, quae certe ut simplicior, ita et validior est peculiaribus aptisque in locis, ut in calidis calidificae, et in humidis humidificae; in alienis vero admistione diversitatis debilitatur, ut in frigidis calidificae et aridis humidificae atque ita aliae in aliis pro ratione et consquentia commistionis.