PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Antonius Gogava)

Leuven, Petrus Phalesius & Martinus Rotarius, 1548 · C4v

Facsimile

⟨I.11⟩ De signis masculinis et foemininis

Praeterea sex loca signorum masculino sexui et diurnae conditioni attribuere, totidemque foeminino et nocturnae. Ordinis autem huius ratio consequentia et serie ipsa constat, ita ut vicinitas coniunctioque est diei et noctis, maris et foeminae. Cumque initium Arieti tribuatur propter causas a nobis expositas, et mares principes dominique sint naturaliter, semper enim quod agit potentia prius est eo in quod agitur, Arietis quidem locus atque idem Librae masculina signa esse accepimus et diurna, vel ob hanc etiam causam quod per haec circulus aequinoctii describitur, qui primae et maximae rerum omnium agitationis autor est. Ab his igitur serie singilatim servata consequenter ordinis ratio ducitur. Id est ut masculinis et diurnis continue foeminina nocturnaque subiiciantur, nonnulli tamen masculina signa ab orientali loco qui horoscopus dicitur ordientes disposuerunt. Sicut enim aliqui tropicorum locorum initia a lunari circulo ducunt, quod celerrimae Lunae conversiones sint, ita et illi principium tribuere masculinis locis orientem propter subsolanum. Horum etiam alii seriem consequentiamque singilatim ut diximus secuti sunt. Alii totius circuli in quadrantes divisionem, loca quidem ab horoscopo usque ad MC hisque opposita ab occidua plaga usque ad IM matutina et masculina nominantes, vespertina vero et foeminina quae sunt in reliquis binis quadrantibus. Sunt et aliae appellationes locis factae de formis signorum, ut aut quadrupedia dicerentur aut terrestria aut ducalia aut foecunda aut aliquid huiusmodi, quorum omnium cum ex ipsis figuris causae manifestae sint, nos illa verbose persequi supervacaneum duximus, cum quidem expositae a nobis sint huiusmodi imaginum naturae quatenus in iudiciis utiliter vires illorum considerari deberent.