PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Antonius Gogava)

Leuven, Petrus Phalesius & Martinus Rotarius, 1548 · D1v

Facsimile

⟨I.14⟩ De intuentibus et eiusdem potentiae signis

Praeterea dicimus eiusdem potentiae esse eas partes, quae aequali spacio distant seu ab uno seu ab utroque puncto tropico, fit enim per illas partes Sole meante ut spacia dierum ac noctium itemque horarum sibi respondeant. Itaque et intueri sese mutuo illa signa dicuntur, cum ob eas causas quas exposuimus, tum quod utraque et ab iisdem partibus horizontis et oriuntur et occidunt.

⟨I.15⟩ Inconiuncta

Ea vero quae nullam habet enumeratarum societatum rationem loca inconiuncta et aliena nominamus. Quae neque imperant neque obediunt neque se intuentur neque idem possunt atque insuper nullam quatuor illarum figurarum describunt, quas diximus esse demetientis, triquetram, quadratam, sexangulam sed vel secunda vel sexta numerantur. Nam illa quasi a se mutuo detorquentur et cum bina sint singulos angulos complectuntur; illa vero quae sexta numerantur totum orbem in partes inaequales secant, cum aliae figurae omnes in partes aequales illum dividant.

⟨I.16⟩ De domibus

Adiunguntur etiam planetae locis signiferi propter domos ut nominantur et triangula et altitudines et fines et quidquid huiusmodi est. Domuum autem ratio naturalis haec est. Quia ex duodecim signis duo proxime accedunt ad verticalem nobis punctum, ideo calores et aestus generant, ea sunt Cancer et Leo, placuit attribuere illa duobus praecipuis et maximis, hoc est ipsis luminibus. Soli quidem Leo, propterea quod masculinum est signum; Lunae vero Cancer quod foemininum esset. Atque ita factum est, ut convenienter dimidium orbis a Leone usque ad Capricornum solare vocaretur, dimidiumque ab [ab] Aquario usque ad Cancrum lunare, ut in utroque possent singula loca suis stellis assignari, quarum alia figuras cum Sole, alia cum Luna describerent, pro