PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Antonius Gogava)

Leuven, Petrus Phalesius & Martinus Rotarius, 1548 · G1v

Facsimile

num; de bicorporibus hominum ipsorumque regum. Quae vero tempore deliquii orientali magis positu fuerint, fructibus, adolescentiae fundamentis eventura; sed a MC templis, regibus, aetati virili; occidentalia autem legum institutorumque mutationes et senectae casus, et vita functos significant. Caeterum quatenus in deprehensum genus affectiones progessurae sint, ostendet magnitudo obscuritatis deliquiorum et erga defectivum locum stellarum autoritatem sortitarum habitudines. Nam vespertini erga solaria deliquia, matutini vero erga lunaria, minora omnia reddunt; in oppositionibus autem dimidium demunt, sed matutini erga solaria, vespertini erga lunaria deliquia augent.

⟨II.8⟩ De modis futurorum

Quarto loco proposita fuit a nobis exquisitio modorum praecogniti eventus, hoc est in bonum ne an malum illi evasuri et quales per utrunque in sua specie futuri essent. Hoc ipsum declarat naturalis efficientia stellarum dominantium in autoritatum locis, et cum ipsarum secum tum etiam cum iis locis in quibus ipse fuerint commistio. Nam Sol et Luna ut principes omnium imperium et edictionem penes se habent, autores effectionum et dominationis ius stellis committentes ipsarumque stellarum aut vires augent aut imminuunt. At quibus stellis potestas contigit commistionis earum consideratio demonstrat eventuum modos. Incipiemus autem nunc deinceps singulatim errantium stellarum proprietates explicare, ubi hoc prius monuerimus lectores huius brevis institutionis nostrae: quod in generali hac mentione quinque errantium stellarum, commistionis et efficientiae simils natura intelligenda sit, sive illa ipsa huius constitutionis suae locum teneat sive alia inerrantium aut signiferi etiam aliquis locus, perinde ac si naturae haec et proprietatis ipsarum, non stellarum essent appellationes; itemque

quod in mistionibus non solum ipsarum inter se errantium coitus, sed etiam inter has et alias similis naturae, sive inerrantes sive loca signiferi, necnon quid cum his errantibus familiaritatis intercedat inspicere oporteat.

Saturnus ubi solus dominationem fuerit sortitus, corrum