PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Antonius Gogava)

Leuven, Petrus Phalesius & Martinus Rotarius, 1548 · G4v

Facsimile

vero haec et intenduntur et remittuntur de proprietate inerrantium stellarum quibus describitur, priores illius partes imbres et ventos cient, mediae temperatae, extremae aestuosae et pestilentes sunt. Septentrionale spacium aestuans et noxium, australe glaciosum et frigidiusculum.

Tauri signum prae se fert generaliter utrunque modum et est subcalidum. Sed particulariter priora ubique vergiliae visuntur, turbulenta, ventosa et nebulosa habet, media humectantia et frigida, sequentia ubique succulae conspiciuntur, ignea fulminum ac fulgurum efficientia. Septentrionalia temperata, australia instabilia ac incerta.

Signum Gemini universaliter est temperationis efficiens. Particulariter vero primoribus in partibus humidum ac noxium, mediis temperatum, posterioribus mistum ac incertum. Septentrionalibus ventos ciet et terras concutit, australibus aridum et aestuosum.

Signum Cancri generaliter serenitatis et aestatis effectionem sortitum est. Sed particulariter in principio sui et iuxta Praesepe suffocat et terras quatit, caliginemque offundit, medium temperatum, in fine ventosum. Tam septentrionali quam australi in spacio igneum, noxium, aestuosum.

Leonis signum, in universum aestuat ac suffocat. Particulariter vero habet principium suffocans ac pestilens, medium temperatum, finem siccum et noxium. A septentrione instabile est et igneum, ab austro humidum.

Virginis signum in universum humidum est ac tonitruosum. Sed particulariter incipiens calidiusculum ac noxium, in medio temperatum, desinens aquosum. Septentrionale ventosum, australe temperatum.

Chelae signum sunt generaliter varium ac mutabile. Verum particulariter primis in partibus ac mediis temperatum, ultimis aquosum. Septentrionem versus ventosum, ad austrum siccum ac pestilens.

Signum Scorpionis Scorpionis] Virginis g unversaliter est tonitruosum ac igneum. Sed particulariter priores partes ningunt, mediae temperatae sunt, posteriores turbulentae. Septentrionales aestuant, australes humectant.

Signum Sagittarii in genere ventosu. Particulariter in principio sui humidum, medio temperatum, calce igneum est.