PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Antonius Gogava)

Leuven, Petrus Phalesius & Martinus Rotarius, 1548 · H2r

Facsimile

gurationem cum Lunae illius, nam singulae figurae tempestatem qualis usque ad proximam fututra sit declarare consueverunt. Si igitur pura luce et expers caliginis varietatis, nubium Sol orietur aut occidet, serenam tempestatem pollicetur. In varietate autem orbis cumque hic flammens rubentesve eiaculari radios videbitur sive illi directi seu refracti appareant, itemque cum illas solares nubes quae parilia dicuntur una a parte informarit, nubiumque figuras subrubras, radios in longum tendentes circum sese habuerit, vehementes tum flatus significantur pro iis angulis quos respexerint visa illa. Niger aut luridus in ortu occasuve, si nubibus quoque involvetur aut area una a parte cingetur aut solares illae nubes utrinque aderunt nec non radii subpallidi aut nigri, minatur hyemes atque imbres. Lunam observabimus in itinere suo dierum trium ante vel post interlunia ac plenilunia et medium tempus quo erga Solem quadratur. Nam tenui puraque luce nitens sique nihil illam circundet, serenitatem spondet. Sin tenui rubeat luce sique totus perspicuus sit orbis illius etiam qua parte non illustratur et tremere videatur, ventos maxime declinationis suae ciet. Nigra pallida, spissa hyemes ac imbres minatur. Non negligetur animadversio quoque arearum quae Lunam interdum cingunt. Nam si una fuerit pura paulatimque evanescat serenitatem; sin duae aut tres, hyemes significant; atque has cum ventorum turbulentia subrubrae quasique perruptae cum nive; caliginosae ac spissae, luridae ac nigrae et lacerae, tam cum his quam cum illis; eoque etiam vehementiores significant illas quo ipse maiores fuerint. Errantibus ac inerrantium splendidis circumfusae areae de proprietate coloris sui portendunt ea quae naturae ferunt stellarum. Inerrantium etiam quasi turbulas aspiciemus quo ille colore quaque magnitudine videantur. Nam si splendidiores grandioresque solito appareant quacunque in plaga coeli luxerint, ab illa ventos concitabuntur. Quin etiam nebulosi giri qui dicuntur, ut in Praesepi et alibi proprie, si sereno coelo aut exiles sint visumque fugiant aut perdensae esse videantur nimbos; puri vero ac vibrati, turbulentiam ventorum portendunt. Iam si stellarum earum quae utrinque ad Praesepe cernuntur Asinorum appellatione, una quae