PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Antonius Gogava)

Leuven, Petrus Phalesius & Martinus Rotarius, 1548 · I2r

Facsimile

et luminarium laterones, aut nulli sunt aut malefici inutiles erunt, liberis parentum possessiones atque adeo noxiae. Longaevitas autem eorum aliunde deprehenditur. Patri nimirum, si Iupiter aut Venus quovis modo Soli configurantur aut Saturno, sive et ipse Saturnus convenienter Soli configuratur coniunctione radiisve sexangularibus aut triangularibus, si quidem illi potentes fuerint, longa vita decernitur, si imbecilles non ita, neque tamen continuo brevis. Cum vero illud usu non venit, sed Martis sydus supra Solem aut Saturnum attollitur iisve succedit, aut si ipse iterum Saturnus cum Sole non convenit, sed vel ex opposito loco vel tetragono aspicit, decidentes ab angulis valetudinarios tantum patres efficiunt, brevis autem vitae aut vitioso corpore cum angulares sunt aut angulis succedunt, ac vitam sane brevem in primoribus duobus angulis, ascendente nimirum et coeli fastigio, locisve succedentibus, vitiosos vero in reliquis occidente nimirum et coeli parte infima. Mars igitur Solem intuitus ad eum quem diximus modum subito interimit, aut vitium oculis iniicit, Saturnum vero feriens febrili rigore vitiisve per sectiones et ustiones involuit. Saturnus quoque male affectus erga Solem morti paternae viam per morbos sternit turbationesque ex humoris copia proficiscentes adducit. Quod ad matrem attinet, si Iupiter quocumque modo cum Luna et Venere committitur aut ipsa Veneris stella cum Luna, concordat hexagonis radiis aut trigonis illive coniuncta, fortes cum sint longaevam matrem significant. Si vero Mars Lunam aut Venerem, intuetur quadrangularibus aut oppositis radiis aut succedens, sive Saturnus hoc modo Lunam solam, si minuti cursu fuerint ceciderintve rursu adversis tantum casibus morbisve implicant, aucti cursu aut angulares brevis vitae et vitiosas decernunt matres. Brevis quidem vitae in orientalibus angulis aut succedentibus, vitiosas vero in occidentalibus. Enimvero Mars Lunam ita intuitus orientalem mortes matribus repentinas vitiaque oculorum adducit, occidentalem vero mortes ex abortionibus aut similibus vitiaque per sectiones et ustiones. Venerem aspiciens mortem per successiones maturat abditisque in locis nascentia vitia, obtenebrationes et repentinos humorum decursus. Saturnus vero Lunam irradians mortes morbosque affert, cum orientalis ea