PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Antonius Gogava)

Leuven, Petrus Phalesius & Martinus Rotarius, 1548 · L2v

Facsimile

pius vero et Pisces et Capricornus minus sibi constantem temperaturam et immoderationem. Et in aliis similiter, quae quidem omnia contemplantes et commiscentes, propriam et exactam temperaturae rationem assequemur.

⟨III.16⟩ De vitiis et morbis corporis

Cum proxima his sit de vitiis et morbis corporis disceptatio, ea nobis primum explicanda est. Et hic eos qui generalem investigationem spectant, respicere oportet ad finitoris duo angulos, orientalem scilicet et occidentalem, maxime vero ad occidentalem quodque ipsum antecedit, quod quidem nulla necessitudine cum horoscopo coniunctum est; observare etiam maleficas stellas convenit, quomodo affectae ad ipsum fuerint. Si enim ad partes succedentes iis quae iam dicta sunt constiterint corpore aut radiis tetragonis oppositisve sive utraeque maleficae, sive harum altera, vitia et morbos corporis nato infligunt, idque potissimum quando luminarium vel alterum vel utrunque in angulis, ita ut diximus, situm est ut vel una sint vel ex adverso. Tunc enim non solum si succedat maleficorum quispiam, verum etiam si praecedat luminaria ipse centrum obtinens, potest vitium morbumve inferre, pro ratione locorum finitoris et signiferi proque natura ipsorum vel maleficorum vel affectorum siderum, iisque configuratorum. Partes enim uniuscuiusque signorum loco horizontis affecto circumfusae significabunt corporis partem laboraturam, et utrum vitium futurum sit an morbus an potius utrumque, astrorum vero naturae horum eventuum genera et caussas aperiunt. Nam ex potissimis hominis partibus Saturnus praeest auditui dextro, vensicae, spleni, pituitae et ossibus, Iupiter tactui, pulmoni, arteriis et semini, Mars auditum sinistrum possidet, renes, venas ac pudenda, Sol visui imperat et cerebro, cordi et nervis et denique dextris omnibus, Venus in olfactum, hepar et carnem dominium exercet, Mercurius sermonem gubernat et mentirationique praesidet, linguae etiam, felli, et sedi,