PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Antonius Gogava)

Leuven, Petrus Phalesius & Martinus Rotarius, 1548 · L4v

Facsimile

⟨III.17⟩ De qualitate animae

De iis igitur quae corpori eveniunt sit hoc veluti simulachrum quoddam consyderationis. Eorum vero quae ad animae qualitatem pertinent, intellectus quidem et rationis contemplatio a Mercurii constitutione accipienda ubique est, morum vero et hebetiorum animae actionum et a ratione secretarum a luminaribus corpulentioribus, nimirum a Luna et astris illius vel separationi vel applicationi configuratis. Cum vero multiplices sint animae motionum et variae formae, merito sane et hanc considerationem non simpliciter et temere instituerimus, sed per multam ac variam observationem. Ac signorum quidem qui Mercurium et Lunam et dominium in eos exercentia sydera circumsistunt differentiae multum momenti adferunt ad peculiares animorum dotes, et rationem habentium ad praedictorum astrorum genus configurationes ad Solem et angulos, ac denique peculiaris uniuscuiusque syderis ad animae affectiones procreandas natura. Signa igitur mobilia, ut generatim dicamus, publicolas mentes generant civilium forensiumque negociorum cupidas, amplius ambitiosos, divinis vacantes, ingeniosos, agiles, indagatores, inventores, bene coniectantes, refutatores, divinatores. Bicorpora vero signa, varios, mutabiles, indociles, leves, permutationis avidos, neutiquam simplices, amatores, versipelles, musicae studiosos, negligentes, obvios, ad poenitudinem pronos. Fixa observantes aequi, alienos ab assentatione, constantes, confirmatos intelligentes, tolerantes laboriosos, rigidos, continentes, iniuriae illatae memores, coepti operis prosecutores, contentiosos, ambitiosos, seditiosos, cupidos, praefractos, non facile flexibiles. Configurationum quae orientales sunt et apud horoscopum, maxime quae in proprio intuitu sive persona, liberos, simplices et praefractos, fortes, ingeniosos, acutos, et apertos praestant. Matutinae vero stationes et coeli culminationes ratiocinatores, constantes, magnanimos, memores, coepta urgentes immobiles, fortes, fraudis expertes, prudentes, inflexibiles, crudos, censores, negociosos negotiosos] negotiosoe L, scelerum vindices scientiis idoneos, ortus vero stellarum in noctis exordio et occasus insta