PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Antonius Gogava)

Leuven, Petrus Phalesius & Martinus Rotarius, 1548 · N1r

Facsimile

cae in orientali angulo consistunt, beneficis ad occasum reiectis, incurabilia iuxta ac illustria maximeque omnibus invulgata; epilepticis continuitatem morbi afferunt, vociferationes et mortis saepe terrores iniiciunt, ad insaniam et stuporem adiiciunt in domesticos incoercitam licentiam, denudationem crebram et blasphemias hisque cognata, ad daemonoplexiam aut crebri uviditatem, bacchantium consuetudinem, occulta passim prodendi morem, verberationes et his simila exempla. Peculiariter vero ex locis quae figurationem compraehendunt, Solis et Martis loca ad insaniam efficacia in primis sunt, Iovis et Mercurii ad comitiales, Veneris ad numinis adflatus et arcanorum revelationes, Saturni et Lunae ad humorum copiam ac daemonoplexias. Hi sunt fere morbi qui circa universam agentis animae constitutionem eveniunt et ex his figurationibus colliguntur; quae ad eius partis quae affectionibus percellitur naturam pertinent e potissimo genere aestimata, videntur maxime circa masculini aut foeminini sexus excessum ac defectum iuxta utriusque naturam versari, iudicantur vero simili cum praedictis ratione, nimirum cum Luna Solem in Mercurii locum surrogantes et Martis cum Venere ad illos configurationem. His ita oculis expositis, si lumina sola in masculinis signis sunt, mares naturam masculinam superant, foeminae ad virilem nimium indolem naturamque transeunt; si vero Mars quoque et Venus sive uterque alteruter masculini fuerint, viri ad convenientes naturae congressus proclives admodum fiunt, adulteri, incoercibiles et nunquam non accincti ad turpem et illegittimam commiscendorum corporum voluptatem. Foeminae vero coitus praeter naturam instituti appetentes evadunt, salaces, oculis emissitiis et quas tribades appellant, virilia sibi munia sumentes. Et si quidem sola Veneris stella mascula fuerit, clancularia haec et latentia vitia significat. Sin etiam Martis, aperta ut legittimarum uxorum loco habeant nonnunquam quibuscum commiscentur. E diverso cum luminaria in praedicta figuratione in locis foemininis inveniuntur, foeminae in iis quae sibi natura conveniunt modum non sciunt, viri praeter naturam ad foeminarum mollitiem et evirationem propendent. Cum adhaec Venus quoque faeminnia est, foeminae proclives in Venerem, adulterae et salaces fiunt venereamque ope