PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hugo Sanctelliensis)

Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 100rb

Image not available

adversa solet provenire.

Iupiter quoque si huius rei designationem singulariter prestet, terram fertilem, salutem corporis et animi gaudia, securitatem, victualium copiam, edificia multa, plebem in omnibus gratulari, multa regum premia et remunerationes advehit. Dignitas etiam et honestas et honoris sublimatio, fama, gloria, honesta consilia regibus innovantur. Quod si in animalibus que usui hominum ab eisdem ⟨educata⟩ educata] BVV1; sup. l, corr. ex adducta M (other hand) ⟨vel nutrita⟩ vel nutrita] B; sup. l. M (other hand) serviunt, eorumdem augmentum, in silvestribus enim eorum innuit detrimentum. In aere namque ipsius moderantiam, reparationem, salubrem ventorum temperiem, omnia demum super terram salubriter innovari. Si vero in fluminibus, eorum estuationem innocuam fore et navibus securitatem portendit. In arboribus etiam fructus multos et omni peste salvos designat.

Mars item si solus prefici mereatur, per per] i. m. M siccitatis incomodis corruptionem hanc inducit. Que si in homines se diffundat, guerras, discidia, infestationes, regum sanguinem, bella, vulnera, exustiones, traditiones, mendacia, rapinas, furtum, ⟨subitum⟩ subitum] VV1; i. m. M (other hand) mortis genus, febres acutas, morbi incitamenta et maxime circa eos qui iuventutis extrema adeunt minatur. Nam si aera contingat, ad canicularium immutationem dierum, ventos validos validos] calidos V et nocivos, fulgurum exustiones, raros ymbres. Quod si circa mare, navium submersionem, ventorum rabiem, fulgurum corrustationem. Si circa flumina, aquarum diminutionem, fontes desiccari et adaquandi et hauriendi loca corrumpi denuntiat. In pecora item domestica, et hec pauca erunt, et arbores et arborum fructus pro exquisita caloris nimietate et aeris exustione hec imminuta quocumque modo corrumpe⟨n⟩tur corrumpentur] V1.

Venus etiam quotiens singulariter eam vendicat dignitatem, eadem que a Iove significa⟨n⟩tur significantur] VV1 designat. Hoc excepto quatinus patienter et benivole, non sine iocunditate et risu quecumque accidant, sustinentur. Muliebri muliebri] corr. ex mulibri M etiam ipsius Veneris natura faciente et veneria plurimum exercentur officia. Que si hominibus hoc promittat, viget facundia et sermonis decor, largus animus, alterna veneratio, multa beneficia, ornatus munditia, iocus, alacritas, amor coniugii, dulcis filiorum affectus, templorum edificatio. Nam si aera non relinquat, et idem salubris erit et serenus ventorum excursus, mollis atque propitius, aque utiles, imbrium suavitas et redundantia. Quod si circa rivos circa rivos] add et del. et circa rivos M et circa