PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hugo Sanctelliensis)

Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 101rb

Image not available

in Cancro estatem, in Libra autumpnum, sed si in Capricorno hyemem totam occupabit. Temporum namque alternatio et generalis eorum proprietas omnisque eorum status causam a Sole specialiter assumunt. Minus enim peritis et hiis qui quadru⟨v⟩ii quadruvii] BVV1 sunt expertes astrorumque penitus ignaris quicquid caloris et frigoris minuitur et redundat a Sole eiusque progressu fieri manifestum est. Singulas etiam eorum proprietates ceterosque rerum eventus, variationis etiam augmentum sive diminutionem, quicquid demum diversitatis atque innovationis accidit et generaliter eorum omnem observare naturam ex conventu et oppositione ante prefata signa ex locis etiam erraticarum stellarum secundum figurarum aspectus, a Sole omnium cognitio fieri perpendit. Quid denique omnibus mensibus innovetur ex Solis et Lune conventu et oppositione, precognito tamen totius anni et singularum eius ipsius partium generaliter eventu, planum erit considerare hoc modo.

⟨II.13⟩ ⟨De natura signorum secundum eorum partes et aeris mutatione iuxta ipsorum alterationem⟩

⟨D⟩e De] BV natura igitur signorum communiter et secundum partium diffirentiam, de diversitate etiam stellarum in singulis signis et mensibus et diebus, quid etiam ventorum flatu, quid ex signis et fixis stellis et mobilibus secundum earum mansiones et secundum naturalis virtutis convenientiam et divesitatem accidat consequenter dicemus.

Aries Aries] vac., i. m. M itaque communiter tonitrua et corruscationes corruscationes] corruscatioenes M generat. In hoc enim vernale equinoctium efficitur, partes quoque ipsius secundum fixarum stellarum naturam incrementum aut diminutionem suscipiunt. Prima itaque pars imbribus et ventis redundat, media autem temperata, ultima calida et modo canicularium dierum fervens, etsi pestem generat generat] add. et del. alun M, alu⟨m⟩pna alumpna] BV1 tamen tamen] add. et del. dicitur fu M fructuum dicitur. Pars enim sinistra calida, sed quandoque pluvias emanat, dextra dextra] add. et del. vero M autem frigus producit.

Taurus Taurus] vac., i. m. M quoque quasi cuiusdam mixture alumpnus, caloris videlicet et frigoris particeps, cuius prima pars, que scilicet Azoreie Azoreie] Azozeie B; Azozie V; Acoreie V1 precedit, perturbans, ventosa, obscura et nubibus redundans, in medio frigidus et humidus, extrema autem pars que Aldebaran Aldebaran] Aldebaram V sequitur tonitrua, corruscationes, ignes quandoque, sed etiam fulmina procreat. A sinistris temperatus, ⟨a dextris⟩ a dextris] BVV1; i. m. M (perhaps other hand) mobilis et inconstans.

Gemini Gemini] vac., i. m. M communiter temperiem, in priori parte humorem et imbres imbres] nubes V nocivos, in medio temperiem, in fine virtus virtus] utriusque VV1 quidem medium et inconstantiam retinet retinet] retinent V. A sinistris quoque ventorum et terre motus turbatio, a dextris ventorum fervor estivus consistit.

Cancer Cancer] vac., i. m. M communiter serenus, calidus, cuius prima pars circa Presepe sed sed] scilicet VV1 valde noxia calidum et turbidum aerem, necnon terre motus et obscuritates affert, in medio temperatus, humorem et rores habet, in extremo ventos. A sinistris calidus et fervens, a dextris humidus invenitur.

Leo Leo] vac., i. m. M communiter calidus et adurens aerem turbat. Prima igitur pars estuans, corrumpens, secunda autem moderantiam affert et morbos, novissima autem humectat et ventos inducit.

Virgo Virgo] vac., i. m. M communiter ab equo devia, humectans, multa tonitrua excitat, cuius pars prima calida et humida, tonitruis amica, in medio habet temperiem, in ultimo aquas. A sinistris sinistris] corr. ex. siniistris M ventos, a dextris rursum temperiem