PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hugo Sanctelliensis)

Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 102vb

Image not available

alestima alestima] alestina V sequatur, Solis et Lune gradu principaliter assumpto, nam si izticbel izticbel] iztichel B; ictihel V; ictibel V1 illius qui supra terram fuerit, singularum non minus stellarum gradus et collocationem in ipsa nativitate veritate previa eque investigare oportet. Deinde ipsius conventus gradus, utrum scilicet planeta sit minister sive potius dux, ex V locis eligendus occurit. Si enim ternarii dominus consistat aut domus aut regni aut termini aut faciei vel quis horum in oriente, Soli scilicet affinior, discurrit et hic principatum obtinere merito censetur. Qui autem hec omnia aut saltem preter ceteros quid vendicet dignitatis dignitatis] diginitatis M et quem in hora nativitatis gradum possidebat diligentius perscrutato, ad climatis sive regionis illius ascendentia recurrendum erit. Nam quem inter ipsa huic numero equalem reperies, eum profecto orientis gradum gradum] add. et del. lice M affirmare licebit. Quotiens igitur due vel plures stelle in ducatu conveniant, ⟨alhais domino huiusmodi ascribetur consilium; si autem in alahis alahis] corr. ex alhis V1 iterum conveniant⟩ alhais... conveniant] V1, ea que ateciz ateciz] a cetiz B; atecic V1 loco proprior extiterit, que videlicet citius in meliorem se divertit locum, consilium usurpabit et sicut supradictum est exsequamur. Amplius cui cardinum dux iste sit affinior aut in quo plura vendicavit testimonia cognitione indiget. Qui si medio celo fuerit affinis affinis] add. et del. qua M, quos arbitramur fore medii celi gradus abicientes, ipsum medium celum cum stella quam qua] add. et del. ducimus M ducem eligimus in gradibus equabitur. Hiis itaque diligenter annotatis, gradus totidem inter ascendentia recti circuli et in eodem signo requirentes, cum eodem quod ibi repertum fuerit in ascendentia climatis quo natus est ille ingressi, quod sibi de eiusdem signi gradibus attinere videbitur, id proculdubio nascentis oriens esse esse] sup. l. M dicemus. Rursum conventus aut oppositionis minister si ascendenti proprinquior extiterit, ascendentis gradus ipsius stelle ⟨gradibus⟩ gradibus] VV1 adequantes, medium celum iuxta prescriptorum ordinem perscrutari consequens est. Quod si dux aut princeps conventus aut oppositionis non unus aut duo, sed potius omnes virtutes virtutes] in virtute VV1 convenienter equabuntur, quis eorum cardinum cardinum] cardinem VV1 aut domum propriam aut regnum aut ternarium sive terminum possideat animadvertendum censeo. Quique inter ceteras antedictarum partium vel potius dignitatum munere precedit, ei dispensationis huius consilium non negamus.

⟨III.4⟩ ⟨De hiis que ad nascentem pertinent et de eorum congrua ordinatione⟩

⟨S⟩tatus Status] i. m. M corporis eiusque integritas, anime necnon gaudia et que sunt huius generis, prout stelle munde et libere aut etiam corrupte corrupte] corr. ex incorrupte M significant, ex conceptione discernuntur. [Nec] nec] om. V; hec V1 preter hec alia que nativitatis sunt, sicut ex nativitate que corporis sunt communiter, sed etiam que patris negotia sunt et fratrum, etsi non omnia, deliberari possibile est. Ex nativitate itaque hec prima et principalis dependet cognitio, utrum videlicet masculus sit an femina; secundario utrum nativitas unius an plurimorum sit dierum; tertius tertius] tertio B utrum partus anxietas periculum periculum] corr. ex periculium M minetur; quarto an possit vivere; quinto an sit vita brevis; sexto de annis eiusque completione; septimo de de] add. et del. odore M dolore et corporis accidentibus; octavo de hiis que proprie sunt accidentia anime; nono de fortuna et lucro et adquisitione; decimo quid regni et honoris sit adepturus; undecimo cuius sit professionis; duodecimo de coniugio; tum de filiis utrum