PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hugo Sanctelliensis)

Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 103rb

Image not available

affines, parentum duplex, vite scilicet et pecunie, dampnum minatur. Nascentis etiam vitam abhominabilem abhominabilem] BV; abhominabilisem or abhominabilis est M; abominabilem V1 et summum infortunium non minus significat. Amplius que patris in hiis expressius iudicandis Iovem et Mercurium et quomodo eorum loca a Sole et Saturno distiterint intueri precipimus. Saturnus enim locum naturali virtute Soli convenientem obtinens parentum longam, in debili brevem determinat vitam. Mars autem Sole et Saturno fortior et inter utrumque ascendens, in signo videlicet secundo ab eis, neque Soli conveniens, dum ipsi in azucut in azucut] inazucut or mazucut M; marutuc B; in azucat V; in acucut V1, id est in depressis aut cadentibus discurrant locis, parentes parentes] parentum BVV1 morbos, in cardine vero aut post cardinem, morbum et vitam brevem, precipue si hec que cardinem ⟨orientem⟩ orientem] V aut medium celum sequitur sequitur] sequuntur VV1 non relinquant. Mars item in occidentali vel subterraneo cardine Solem de atarbe atarbe] atharbe BV aut amucabala almucabala] amicabilia B; almucabula V; almuchabala V1 respiciens subitam parentum mortem et oculorum vitia designat. Nam si Saturnum respiciat respiciat] add. et del. ex M, eosdem ex cirugia interire, sicut Saturnus Soli oppositus et in loco infortunato mortem ex frigido humore inducit.

Universaliter tandem de parentum statu inquirens que sunt a dextris Solis et Lune, quas videlicet dicunt aduzaturias aduzaturias] aduraturias B; aducurias V; aducturias V1, notare memento. Stelle enim Solis respectu dextre videlicet aduzturie aduzturie] adurturie B; aduturie V; aducturie V1 semper sunt ab eo orientales, a Luna autem dextras scilicet aduzturias aduzturias] adurturias B; aduturias V; aducturias V1 semper occidentales inveniri necesse est. Nec minus quoque Solis et Lune albicar albicar] albicaz V; alhicar V1, videlicet inclusionem, observandam ubique censeo. Si enim Solis et Lune fuerint aduzturie aduzturie] adurturie B; aduturie V; adusturie V1 stelle ab earum ab earum] iter, then del. M natura aliene, predictam parentum auferunt fortunam. Maxime si Mars in secundo a Sole et post ipsum ascendens, Saturnus post Lunam et in secundo ab ea ab ea] sup. l. M; a Sole V; om. BV1, hec enim parentum abiectionem significant. Longeva itaque parentum vita ex subscriptis et hoc ordine notatur. Iupiter et Venus Solem respicientes aut in eius trigono aut exagono orientales et in cardinibus patrem innumeris afficiunt annis. Aduste namque aut descrescentes aut retrograde aut cadentes vitam brevem prefigurant. Aliter, inquam, et alias eisdem repertis, dum Mars Sole et Saturno sit fortior aut in secundo ab eis et post ipsos ascendens, aut de Solis dum Mars... de Solis] i. m. M atarbe vel amaucabala almaucabala] almacabala V; almuchabala V1, hoc est a cardinibus cadens Saturno ⟨se⟩ se] V1 aplicet, patris morbum denuntiat. Si autem in cardinibus aut in hiis que cardines secuntur quod prediximus accidat, patris languidam et brevem vitam innuit. In ascendente quoque et medio celo aut in hiis que illa secuntur, brevem vitam. In septimo aut quarto hec infortunia aut in sequentibus langorem minantur. Nam et Mars fortior Sole vel dignior et post ipsum ascendens vultus mendam et quamdam mortis affinitatem affinitatem] austeritatem VV1; add. sup. l. vel absteritatem M (perhaps oter hand) indicat. Saturnus item Martem respiciens febres, langorem, ex cirrugia demum patris mortem significat. Idem namque in Solis tetragono aut oppositione patris post morbi diuturnitatem ex frigido humore mortem procedere testatur.

Matris rursum annos annorumque annorumque] corr. ex annorum M quantitatem Luna cum Venere, quemadmodum Sol et Saturnus patris, consimili decla